SABACHUS seu SABACON

SABACHUS seu SABACON
SABACHUS, seu SABACON
Aethiopum Rex, pulsô Anisi, interemptô Necho, huiusque filiô Psammitichô in Syriam fugatô, captô et exustô Bocchoride, ceterisque Aegypti Regulis oppressis, sub initium Olympiadum, Aegypto per ann. 50. praefuit. Dicitur non aliam reis poenam inflixisse, quam ut certam terrae portionem conferrent; quô pactô Urbes, quae prius plus aequô humiliores erant, ad iustam altitudinem perduxit. Herodot. Musâ 2. c. 137. Sub adventum tamen crudelitate barbarus erat, et postmodum εὐςεβείᾳ καὶ χρηςτότητι πολλὺ διαφέρων τῶ πρὸ αὐτοῦ, pietate et benignitate antecessoribus superior, Diodor. Sic. l. 1. Humanitatis argumentum iam dedimus, Summa pletatis illius ex eo colligitur, quod sommiô monitus ultro concessit ex Aegypto tandem, Herodot. d. l. post cuius decessum, Aegyptus rursum inter Regulos dispertita, et Δωδεκαρχία instituta est. XII. enim praecipui Praesidum seu Nomarchae, omnem Aegyptum in toridem partes diviserunt, et, Confilio Memphi institutô, iunctis inter se affinitatibus, amice regnârunt, annos 15. Diodor. Sic. l. 1. Et quidem ex XII. istis Regulis quordundam nomina conservata sunt: duo scil. Aethiopicâ clade superstites, Anysis caecus, et Psammitichus, quibus adnumerari potest Tementhes et Sethon, de quibus suis locis. Postea, ortis iurgiis turbisque civilibus, summa rerum ad unum rursus, Psammitichum scil. devoluta est: quas Regulorum discordias respicit, Esaias, c. 19.
v. 2. Coeterum in Aethiopum hac Dynastia, subiungit Africanus Sabaconi Sevechum fil. et Tarachum quibus Eusebius et Syncellus addiderunt quartum. Merren Aethiopem. Vide Ioh. Marshamum, Canone Chronicô Sec. XVI. et XVII. et hîc passim, in primis vocibus Dodecarchia, Psammitichus, Sous, (qui idem cum Sabacone) etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”